Madrid, Apud viudam Ildephonsi Martin, 1621
Commentarii una cum disputationibus in primam partem Sancti Thomae
Ambrogio Machin
Disputatio I
De necessitate Theologiae
Prima opinio est Caietani afferentis, scientiam revelatam, quae est Fides, non esse simpliciter necessariam ad veritates naturales sine errore capessendas, sed solum secundum quid. Probatur, quia ens est obiectum intellectus; ergo non est simpliciter necessaria doctrina revelata ad alicuius entis cognitionem. Confirmatur; quia saltim omnia naturalia collectione poterit cognoscere, quia non excedunt capacitatem intellectus creati. Dicendum est tamen primo, doctrinam revelatam, quae est Fides esse simpliciter necessariam ad salutem.