Bologna, Antonio Manuzio, 1556
In hermathenam Bocchiam interpretatio
Gavino Sambigucci
Omnes, qui in tradentid artibus atque scientiis optime elaborarunt, eas semper miro quodam ordine mandare literis ac demonstrare conati sunt: Nam in solo ordine totam ac veram investigandarum rerum cognitionem positam esse videbant: siquidem Ordo nihil est aliud, quam iusta in rebus quaedam proportio ac ratio, quod apertissime hi demonstrarunt, qui nos semper ordinate doctrinas scientias atque artes ducuere.